monumenta.ch > Ambrosius > 71
Ambrosius, De Nabuthae, § 70 <<<     >>> § 72

§ 71 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 accipe aliud uerius.
2 et indigno seruauit dominus tenorem sententiae suae, sed beneficia circa se diuina ipse non tenuit.
3 intulerat bellum rex Syriae.
4 uictus est et seruatus ad ueniam, captiuus quoque libertate donatus et remissus ad regnum est.
5 quod fuit diuinae sententiae non solum euasit Achab, sed etiam triumphauit, quod ipsius ignauiae hostem sibi, a quo uinceretur, armauit.
6 et certe fuerat monitus a propheta dicente: cognosce et uide quid facias, monitus inquam erat eo quod Syriae regis pueris deberetur gratiae caelestis auxilium, quoniam dixisset: deus montium deus Istrahel et non deus Baal.
7 propter hoc inquit obtinuerunt pro nobis.
8 et ideo inquit si non plene obtinuerimus eos, in locum Syriae regis satrapas constitue, ut uirtutem illis et potentiam regis auferret.